Asperges Me
Aspérges me, Dómine, hyssópo, et mundábor: lavábis me, et supernivem de albábor. Miserére mei, Deus, secúndum magnam misericórdiam tuam. Glória Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicuterat in principio, et nunc et semper, et in saécula saeculórum. Amen.
V. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam.
R. Et salutare tuum da nobis.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te ven-iat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
V. Oremus. Exaudi nos, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus: et mittere digneris sanctum Angelum tuum de caelis; qui custodiat, foveat, protegat, visitet, atque defendat omnes habitantes in hoc habita-culo. Per Christum Dominum nostrum.
R. Amen.
Adoro te devote
1 Adoro te devote, latens Deitas, Quae sub his figuris vere latitas: Tibi se cor meum totum subicit, Quia te contemplans totum deficit.
2 Visus, tactus, gustus in te fallitur, Sed auditus solo tuto creditur: Credo quidquid dixit Dei Filius: Nil hoc verbo veritatis verbo verius.
3 In cruce latebat sola Deitas, At hic latet simul et humanitas: Ambo tamen credens atque confitens, Peto quod petivit latro paenitens.
4 Plagas, sicut Thomas, non intueor: Deum tamen meum te confiteor: Fac me tibi semper magis credere, In te spem habere, te diligere.
5 O memoriale mortis Domini, Panis vivus vitam praestans homini, Praesta mean menti de te vivere, Et te illi semper dulce sapere.
6 Pie pellicane, Jesu Domine, Me immundum munda tuo sanguine, Cuius una stilla salvum facere Totum mundum quit ab omni scelere.
7 Jesu, quem velatum nunc aspicio, Oro fiat illud quod tam sitio: Ut te revelata cernens facie, Visu sim beátus tuae gloriae.


Salve Regina
Salve, Regina, mater misericordiae:
Vita, dulcedo, et spes nostra, salve.
Ad te clamamus, exsules, filii Hevae.
Ad te suspiramus, gementes et flentes
in hac lacrimarum valle.
Eia ergo, Advocata nostra,
illos tuos misericordes oculos ad nos converte.
Et Iesum, benedictum fructum ventris tui,
nobis, post hoc exsilium ostende.
O clemens: O pia: O dulcis Virgo Maria.
Tantum Ergo
Tantum ergo Sacramentum Veneremur cernui: Et antiquum documentum Novo cedat ritui: Praestet fides supplementum Sensuum defectui.
Genitori, Genitoque Laus et iubilatio, Salus, honor, virtus quoque Sit et benedictio: Procedenti ab utroque Compar sit laudatio.
Amen.
Veni Creator Spiritus
Veni, Creator Spiritus, mentes tuorum visita, imple superna gratia quae tu creasti pectora.
Qui diceris Paraclitus, altissima donum Dei, fons vivus, ignis, caritas, et spiritalis unctio.
Tu, septiformis munere, digitus paternae dexterae, Tu rite promissum Patris, sermone ditans guttura.
Accende lumen sensibus: infunde amorem cordibus: infirma nostri corporis virtute firmans perpeti.
Hostem repellas longius, pacemque dones protinus: ductore sic te praevio vitemus omne noxium.
Per te sciamus da Patrem, noscamus atque Filium; Teque utrisque Spiritum credamus omni tempore.
Deo Patri sit gloria, et Filio, qui a mortuis surrexit, ac Paraclito, in saeculorum saecula. Amen.
Adoremus in Aeternum
Adoremus in aeternum Sanctissimum Sacramentum.
Laudate Dominum Omnes Gentes
Laudate Eum Omnes Populi
Quoniam confirmata est super nos misericordia eius
Et veritas Domini manet in aeternum.
Gloria Patri Et Filio et Spiritui Sancto
Sicut erat in Principio et Nunc et Semper
et in saecula saeculorum. Amen.
Adoremus in aeternum Sanctissimum Sacramentum.




Latin Mass Society .Org